|
|
|
| |
No 758.
J. Hevelius à Christiaan Huygens.
13 juillet 1660.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
La copie se trouve à Paris, Bibliothèque Nationale.
Elle est la réponse aux Nos. 676 et 720. Chr. Huygens y répondit par le No. 784.
Clarissime atque Doctissime Vir amice honorande.
Tandem post menses aliquot, literae tuae 17 Octobris stylo novo anni praeteriti datae, cum tribus istis exemplaribus de ♄ Systemate, die scilicet 5 Februarij anni currentis, per nauclerum quendam optimè mihi redditae sunt; ex quibus pristinum Tuum erga me sincerum affectum satis superque iterum cognovi; de meo, etiam non est quod dubites, siquidem amicitia nostra tam altas iam egit radices, ut vix credam literarum infrequentiam ex animis nostris eam exstirpare posse. Probè enim scio te varijs studijs et occupationibus esse detentum, sic pariter et ego multifarijs negotijs, tum publicis tum privatis, nec non gravioribus speculationibus studijsque distineor, adeò ut toties scribere, quoties libet, profectò non licet1).
| | | | Iam verò discessis Regijs Maiestatibus, alijsque Legatis plerisque plusculum otij nactus sum; idcircò etiam protinus binis tuis2) mihi multùm iucundissimis literis respondere volui. Ex tribus istis exemplaribus de Saturni ☽3) ad me missis, unicum Domino De Noyers, Serenissimae Reginae nostrae à Secretis, alterum Doctissimo Domino nostro Eichstadio4) suo tempore, cum adhuc in vivis esset (nuper enim die 8 Junij Optimus Senex, magno Rei literariae damno, proh dolor! mortuus est) tuo nomine, uti petijsti, obtuli; qui maximas gratias, praeviâ salutatione, pro gratissimo munere tibi egerunt; tertium vero exemplar mihi reservavi, pro quo non minus debitas Tibi habeo grates, quòd et mecum quantocyus tuas cogitationes et inventiones communicare haud fueris dedignatus. In principali quidem negotio, quod praecipuum est, nempe de periodo phasium, mihi, uti percipio, planè adstipularis; de quo habeo, sanè, cur mihi maximoperè gratuler; sed aliam planè hypothesin, phaenomenon istud demonstrandi, excogitasti, sic ut in hypothesi à me omninò dissentias. Verùm propterea haud Tibi succenseo, sed multò magis laudo conatus tuos, quod
pariter, ut omnes veritatis scientiarumque cultores decet, veritatis gratiâ, tuum iudicium, quod profectò magni semper facio, mundo detegere haud nolueris. Interim tamen minimè piget, etiam meam edidisse hypothesin: Cuius melior vel verior sit, nolo equidem ipsemet diiudicare, sed alijs, temporique inprimis relinquo. Fundamentum totius hypothesis meae in eo consistit, quod non solùm praesupponam, sed etiam ex multis observationibus plurimorum annorum edoctus fuerim in ♊ et ♐, Saturnum existere ellipticum, quoad corpus medium; Tua verò hypothesis, quod Saturnum habeas pro corpore omninò rotundo, atque id etiam ex observationibus Tuis id demonstrare conaris, provocasque ad tua exquisita Telescopia. Ad utrumque nihil, crede, inferendum habeo; siquidem rectè omninò observasti, et ego pariter idem, Saturnum ab anno scilicet 1655 quo primùm observationes instituisti usque 1659, vel sphaericum, vel sphaerico-ansatum extitisse; sicuti ex tabulâ Phasium Saturni Speciali, quàm5) Ephemeride nostrâ pagina 17 dissertationis nostrae6) insertâ, clarè perspicitur, imò in hunc usque diem eadem formâ istum sic deprehendo, etiam meis Telescopijs, quorum beneficio omnia phaenomena (absit tamen gloria) quaecunque ab alio quopiam unquam sunt observata, pariter animadverto. Quicquid tamen sit, ut iam saepius innui, et Ellipticum ♄ luculenter alio tempore sum contemplatus, anno scilicet 1648 et 1649, cum in ♊ versaretur, quali facie anno 1663 et 1664, Deo sic volente, me istum etiam observaturum
| | | | spero. Exspector igitur paululùm, usque dum ♄ ad ♐ iterum perveniat, tum quin tu eadem specie ellipticâ ♄ lucere, et iam tuismet Telescopijs, benè perspexeris, planè nullus dubito. Quae observatio litem inter nos omninò dirimeta), sic ut facile erit omnibus diiudicare, cuius hypothesis sit amplectenda. Nam existente ♄ ellipticob), tua machina annularis (sit venia verbo) nullo modo consistere potest. Haec sunt quae in genere brevibus reponere volui, ad singula autem, ut ut lubentissimè vellem, profectò, occupationes hand permittunt: idcirco in aliam commodiorem occasionem id reijciendum erit. Demiraris quî die 20 Aprilis Anno 1657 Comitem ♄o adeò vicinum conspicere potuerim; sed non est quod mireris, siquidem non minùs optima possideo Telescopia, imò nunc adhuc meliora quàm hactenus, quibus observationes peregi, sic ut istum comitem probè admodum conspicerec), non sine magnâ delectatione potuerim: profectò, non est mos mihi, nec decet bonum virum quicquam comminisci, aut ex celebro7) fingered). Jam verò à biennio parùm aut nihil de Comite ♄i fui sollicitus, cùm reliquae graviores observationes, de quibus in ultimis meis literis8) mentionem feci, circa fixas, motumque planetarum, id minimè mihi concesserint. Quandoquidem nec ullam horulam serenam, nedum ullam integram noctem praeterlabi patiore), quâ non istis speculationibus avidissimè inhiem; quibus verò Machinis ac Instrumentis, non solum integra minuta, sed et bina secunda commonstrantibusf), optarem ut tu omnia, tum modum observandi, eaque tractandi tuismet oculis spectare posses, crede, haud Te poeniteretg). In hocce dicto negotio totus iam incumbo, etiam (annuente divinâ gratiâ) eò iam perveni, ut aliquot millia observationumh), inprimis distantiarum, tam Fixarum quàm Planetarum omnium scliciter obtinuerim; faxit Deus Optimus Maximus, ut et ea, quae adhuc restant, ad nominis sui gloriam reique literariae commodum aeque feliciter peragere possimus. De maculis Solaribus, scias, eas hoc anno currente 1660 frequentiores in ☉ extitisse. Februario enim 23 binas simul conspexi, quae ad 29 eiusdem mensis perduraverunt. Vicissim die 15 et 16, ad 26 Martij usque diversae
luculentissimae maculae à me observatae sunt; nec non rotundam solidiorem totum ☉is discum peragrantem ad9) die 12 ad 19 Maij usque, summâ cum oblectatione quotidie ferè sum contemplatus. Rursus die 10 Junij quatuor insignes maculae conspectae sunt, quae inter 2 et 10 Junij ☉em ingressae erant: nam die 2 nihil prorsùs adhuc apparuit. Pariter aliam rotundam valdè conspicuam nuper die 9 Julij notavi, quae eâ ipsâ die, nempe 12 ejusdem mensis prorsùs Solem egressa est, quâ denuò alia nova exilis cum adhaerentibus alijs quibusdam minutissimis umbrisque rariusculis circa horizontem ortivum sub adspectum prodijt, quae adhuc in Solis disco visibili versatur. Hinc augurari licet imposterum eas iterum in
| | | | Sole frequentiùs apparituras. Horologium meum cum perpendiculo iam etiam consectum habeoi), quanquam id non ampliùs possideam: Serenissimo enim Regi10) nostro, cùm me inviseret, istud humiliter obtuli; sed brevî aliud paratum habebo ab automaturgo11) meo, quem in domo mea, pro instrumentis fabricandis alo. Pareliorum istorum, qui Wassaviae fuerunt observati accuratiorem et descriptionem et delineationem mihi nuper promisit Dominus Burettinus Italus12) Virk) alias insignis et eruditus, qui diligentissimè omnia et singula ipsemet et notavit et delineavit; multò verò aliter, uti percepi, quàm Martinus Bernhardi13); istam quamprimùm obtinuero, quantocyus Tibi communicabo.l) Hoc anno die 30 Martij mane ab horâ 1 usque tertiam, diversae paraselenae observatae sunt hîc Gedani, quae diversimodè paulatim mutatae, coloribusque tinctae fuerunt, sed ipsemet eas non conspexi. Eodem die ante meridiem ab amico meo in Fortalitio ad Vistulam observati sunt tres parelij; nec non 6 Aprilis vesperi hora 5½ in viciniâ nostrae urbis ad pagum Streisz 4 parelios ipsemet oculis meis animadverti, de quibus delineationem14) hisce transmittom): pseudosoles ab utroque latere erant caudati, arcus in quo pseudosoles apparebant ex parte coloratus instar iridis erat, 40 et amplius circuli graduum pseudosol superiorn) cùm evanesceret, portio circuli in locum eius emicuit pariter coloribus variegata: spectaculum erat sanè iucundissimum. Hocce phaenomenon idem amicus meus in primario nostro Fortalitio ad Vistulam pariter annotavit, sed paulò aliter; siquidem tantùm duos pseudosoles ab utroque latereo) deprehendit. Pro communicato Systemate Hodiernmae15) gratias Tibi debeo permagnas: avidissimè istud perlegi, sed nihil novi, quod non iam perspexerimus, in eo inveni; idcirco id Tibi iterum transmitto; si quid vicissim potero faciam, certè, ex animo.
| | | | | | | |
Non sine singulari animi voluptate percepi Te brevî iter suscepturum, cum Dominis Legatis in Galliam, quod ut felix faustumque sit, animitùs precor. Si communes amicos ibidem convenire Tibi contingat, eos, meo nomine, officiosè salutes rogo, inprimis Dominos Bullialdum et Robbervallum, Paschalium, aliosquep) omnes nobis benè cupientes, et si quid singulare notatuque dignum in re literariâ vel inventum vel editum fuerit, quaeso communices, experieris me Tibi vicissim maximè esse obstrictum. Dabam Gedani Anno 1660 die 13 Iulij.
Tuae Claritatis
Studiosissimus I. Hevelius.
|
2)Huygens lui avait écrit le 17 octobre 1659, puis le 16 février 1660.
3)Hevelius veut indiquer sans doute le ‘Systema Saturnium’, car déjà dans la Lettre N o. 302 du 22 juin 1656 il avait remercié pour la ‘Saturni Luna’, et Huygens avait envoyé les trois exemplaires de son ‘Systema Saturnium’ le 17 octobre 1659. Consultez la Lettre N o. 676.
4)Voir la Lettre N o. 504, note 1.
6)De Saturni nativa facie. Voir la Lettre N o. 302, note 2.
a)Etiam illa dirimetur, vel certe tuam stare non sinet, cum ♄ cum brachijs extentis tenuibus apparebit, sed fateor diutius expectandum [Chr. Huygens].
b)Si tam parum a circulo recedit ista ellipsis, atque in tuo libro de Systemate ♄ expressisti nequaquam poterit discerni utrum ellipsin an circulum praeferat, cum etiam supra atque infra pars quaedam disci ab annullo intercipiatur [Chr. Huygens].
c)Potuit tamen fixa aliqua fuisse [Chr. Huygens].
d)In phasibus ♀ et ☿ tamen tale quid suspicari possemus. Sed credo te dedisse quales vidisse putabas. Veruntamen videre tales non potuisti, nisi vis ut Systema Copernicanum simul et Tychonicum
rejiciamus, novumque comminiscamur, ut Cocceius [Chr. Huygens].
8)Voir la Lettre N o. 540.
e)Vereor ne nimis te fatiges. Fortasse si minus frequenter observares, plures observationes colligeres [Chr. Huygens].
f)Secunda scrupula in instrumento quidem annotari posse credo, sed nequaquam tam accurate instrumento collineari posse, imo vix ad scrupulum unum primum. Experiri potes sepius ejusdem turris altitudinem vel duarum distantiam capiendo [Chr. Huygens].
g)Bullialdus referet [Chr. Huygens].
i)Dixit Dominus Sixti. Sed an aliquid novi praeter meum. Romae aiunt fabricari quae nullum strepitum edant. Et alia quotidiè adinventum iri credibile est, ut facile est inventis addere. Ipse quid addiderim brevi editurus sum [Chr. Huygens].
10)Johann Casimir II. Voir la Lettre N o. 448, note 5.
11)Dans la Préface de sa Machina Coelestis, Hevelius racoute qu'il a eu pour aides:
a)
Michael Kretzmerus, né à Danzig, et demeurant à Rostock, pendant trois ans;
b)
Magister Christianus Pelargus de Frankfort sur l'Oder, qui mourut bientôt; et plus tard
c)
Andreas Marquardus de Wittenberg, qui le quitta après deux ans.
Probablement il s'agit ici du premier.
12)Tito Livio Burattini (il s'appelait aussi Giovanni Michele; de sorte que Tito Livio serait un nom emprunté), astronome; plus tard il a été en correspondance avec Boulliau. Il publia:
Misura universale o vero Trattato nel quale si mostra come in tutti li luoghi del mondo si può trovare una misura, & un peso universale senza che abbiano relazione con niun altra misura, & niun altro peso, ed ad ogni modo in tutti li luoghi saranno li medesimi, e saranno inalterabili e perpetui sin tanto che durerà il mondo. Vilna. 1679.
Ouvrage, dont neuf ans après on trouve une traduction allemande sous le titre:
J.M. Burattini, Gründlicher und wahrhaftiger Unterricht für Reisende durch gantz Europa. Leipzig 1687. in-12 o.
k)plurimum illi debebo [Chr. Huygens].
13)Consultez la Lettre N o. 542, et la planche vis-à-vis de la page 264 du Tome II.
l)beabis me [Chr. Huygens].
14)Voir la planche ci-contre.
m)gratias. vellem omnes tam exacte observare [Chr. Huygens].
n)similis in parelio Romano 1630. et talis quoque circuli portio [Chr. Huygens].
o)an tibi distincte sol ille in
verticali circulo apparuit an confusior, ut Romanis anno 1630 et an omnino arcum circuli referebat id quod post illum successisse dicis [Chr. Huygens].
15)C'est l'ouvrage cité dans la Lettre N o. 360a, (Supplément du Tome I), note 2.
p)faciam lubens, sed nunquid significavit Bullialdus tibi se venturum ad te an sententiam mutaverit [Chr. Huygens].
|
|