Acu-pictura Amoris.
XIV.
Non sibi fert animus tua serica perdere, quamuis
Quod lacerauit acus, rutilo mox splendet in auro,
Pulchrior ex ipso vulnere tela redit.
Quos premis, alme Deus, non opprimis. arrige mentem
Qui gemis aethereâ vulnera facta manu:
Perfer, erit sanâ, cute pulchrior ipsa cicatrix,
Et dabit haud dubiam vulneris auctor opem.
QVod hîc in bysso, id in nobis agit Amor. quem, precor, vnquam honorauit magnus ille opifex, quem non ante onerauit? quem vnquam è suis Deus, aut gratia spirituali imbuit, aut honere corporali egregiè decorauit, nisi praemissâ, in vtroque, insigni aliqua calamitate? non antè Patriarcha Iacob opulentus & ingenti famulitio tanquam exercitu stipatus ad suos redijt; quam solus bacillo innixus in exteras regiones profugus abijsset. non antè Paulus lucem Euangelij, nisi caecus, vidit. non antè Iosephus regali splendore emicuit, quam carceris squalore sorduisset. Quid multa? vtiles sunt fidelibus afflictiones.
Si quando ergo affligi te contigerit, o mens pia, corpore siue animo, in solatium tui, hoc aut simile argumentum deprome. Deo est propositum me honorare, infamiâ enim afficior: me firmare, quippe debilitor: diuitijs me cumulare, in paupertatis angustias detrudor: gaudio me affecere, doloribus Ga naar margenoot+ cruciandum me tradit. Intellige, igitur, o Anima, medicum esse Deum, & tribulationem medicamentum ad salutem.