Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634. Tome 4: Supplément
(1953)–Isaac Beeckman[1 januari 1642]Registre des membres de l'Eglise reformée à Flessingue, 1613-1654, fol. 197 verso. - Flessingue, Archives de l'Eglise.
Naemen der personen, die soo met attestatie als belydenisse haeres geloofs syn aengecomen den 1en Januarij 1642 ende navolgende daegen. ....................................... | |
[15 maart 1642]Registre des bans proclamés dans à l'Eglise réformée de Middelbourg, 1641-1650, p. 78. - Middelbourg, Archives municipales.
15 Martij <1642> +Abraham van Pere4), jongemanc) van vlissingen, Caterine Beckmans, jongedochter b) van Rotterdam. Testes; Pieter van Ree5) getuycht dat de bruydegom buyten voechdie is. Abraham Beeckman, Rector als voecht consenteert voor de bruyt6). | |
[p. 287] | |
+
Extrait de Danielis Lipstorpij Lubecensis, Specimina Philosophiae Cartesianae, quibus accedit ejusden Authoris Copernicus redivivus. Lugduni Batavorum. Apud Johannem et Danielem Elzevier CIƆ.IƆC.LIII, pp. 76-771). Accidit autem tum temporis, cùm noster Des Cartes Bredae commoraretur, ut aliquis tenuioris fortunae Mathematicus, iniquiorem suam sortem cum meliore commutaturus, problema quoddam mathematicum omnibus ejus loci viris solvendum proponeret, idque per schedulam in publico affixam. Confluebant huc omnes viatores, et inter eos quoque noster Des Cartes; sed quia nuperrimè in Belgium venerat, vernaculi hujus gentis idiomatis nondum callens erat2), ideòque proximè sibi adstantem virum (quem postea Clariss. Becmannum, Gymnasij Dordracensis moderatorem Philosophum et Mathematicum non incelebrem esse cognoscebat3)) rogavit, ut si posset, Gallico vel Latino idiomate formale hujus problematis exponeret4). Ille, honesto ejus petito annuens, movit nostrum, ut in codicillos problema conijceret, ejusque solutionem ipsi Becmanno promitteret, qui et nomen et aedes suas ipsi indicaverat. Nec fefellit eum opinio. Nam domi illud juxta leges methodi tanquam ad Lydium lapidem examinans, protinus ejus victor extitit, haud majori operâ et promptitudine quàm quâ olim Vieta trihorij spatio superabat omnes illius problematis molestias, quod ab Adriano Romano omnibus terrarum orbis Mathematicis erat propositum5). Itaque, ut fidem suam liberaret, non diu moratus, ad Becmannum perexit, ei cum solutione ipsam ejus constructionem offerens6). Ibi ille Cartesium intueri, exspectatione suâ majorem, ejus ingenium mirari eum perofficiose colere, et perpetuas cum ipso amicitiae dexteras jungere coepit.... |
|