Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de GrootVondeliani1 exemplaria 2, Mercatorem et caelum Barlaei2, Oculum Hortensii3, De anima4 invenire non potuit: spero haec omnia tibi exacte traditum iri a secretario ducis Bulionaei5, cujus curae haec commendavimus. Hodierno die syndicus Bellimontius6 cum quattuor hic advocatis - quos inter Stridenus7 et Sorgius8, item Jongius9 et Ruillaeus10 - consilium e mandato Roterodamensium sumet de tuo congiario reliquisque appendicibus, ego de eo consilio non dubito, de animo Roterodamensium ut ambigam in causa est nimis hactenus affectata dilatio; et tamen consules11 habes in te propenses. Bellimontius ipse a magistratu rogatus negavit se respondere posse, quippe qui iisdem sit allectus conditionibus, quas casu ita -quod Deus avertat- eveniente, pro se sit interpretaturus. Delfenses nostri occupati sunt in defendenda publica auctoritate adversus concionatores, nam Ordines Hollandiae ipsis decreto suo in mandatis dederunt, in portui Delfensi -qui vicus antea Scilandicae classis pars fuit- e Delfensi classe pro tempore de ministro prospicerent; et nihilo minus turbones quidam nudius quartus ministrum Scilandicum12 templo introduxet contra expressa Ordinum decreta. Nostri homines id aegre ferunt, cum videant nullo plane praetextu summa potestatis mandata impune contemni. Quid porro futurum sit curabo, ne nescias. Nos omnes valemus; pater13, qui jam hic est, paulo occupatior salutem tibi scribi manu mea voluit. Inter reliquos amicos hodie Moermontius toparcha14 et cognatus Johannes Hemskerkius15 summopere petierunt, se tibi commendarem; ego porro cum uxore16 et liberis17 iisdem me comitem addo. | |
Vale, frater optime, et nos ama. Literas has a filio majore1 per absentiam meam antea mittere non potui. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIII Aprilis 1636. | |
Onder staat met Grotius' hand: Liber Seldeni pro me. Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien. A Paris. In dorso schreef Grotius: 1636, 23 april W. de Groot. |
|