Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan HuygensNo 163.
| |
[p. 243] | |
constructionem inveni, tuque facillime invenies, ita ut nullam sectionem conicam adhibere sit necesse, praeter eam quae data est parabolam. Andersonum3) haec fugit construendi ratio, ideoque cum aequationem cubicam animadverteret, solidum problema esse dixit. at veteres videntur eam cognovisse, utique si Apollonium vitiosae in hoc compositionis causa Pappus reprehendit4) propositione 30 libri 4, quod idem Andersonus existimat. Quid statuemus Schoteni Acutissime, res enim anceps est, et tamen in alterutram partem pronunciandum. Vale.
20 Sept. 1653. |
|