Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan HuygensNo 165.
| |
[p. 246] | |
Haec universalis est constructio. at quando AQ non major est quam ut duplum possit ipsius AG, per trisectionem anguli expediri potest. Trisectio autem anguli ipsius opc Conchoidis quae proposita est. Adeo ut tunc quodammodo planum fiat Problema. Est autem omnino planum infinitis numero casibus quorum duos notabo. Nimirum cum AQ potentia dupla est ad AG4), sumenda tantum est AM ipsi AG aequalis, et ducenda MC parallela AB. Rursus cum AG ipsi AQ aequalis est oportet sumere GM aequalem lateri trianguli aequilateri in circulo cujus radius AG. Quali consideratione fuerim usus cum hoc Problema resolverem opinor me tibi subindicasse cum hic adesses. Non repetam itaque, sed alterius Problematis Constructionem tibi exscribam5), de linea intra Rhombi angulum accommodanda quam te desiderare dicebas. Novam autem demonstrationem eamque optimam hisce demum diebus adinveni. Vale.
Domino Berckelio salutem dices meo nomine atque haec si visum fuerit imperties. Hagae. 23 Oct. 1653. Aen Mijn Heer De Heer Fr. van Schooten, Professor der Mathematijquen inde Universiteijt Inde Heeresteeg. Tot Leijden. |
|
