No 263.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
11 février 1656.
La lettre se trouye à Letden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 264.
Clarissimo Viro Domino Christiano Huijgenio, Fr. à Schooten S.D.
Detectionem Dioptricam1), de qua nuperrimè loquebaris, qualem heri à Kechelio accepi, nunc Tibi transmitto. Quicquid autem in ea continetur, sicut mihi retulit, id in totum ferè continetur in Selenographia Hevelij, quam te habere nullus dubito. Praesertim cum is liber ea omnia comprehendere videatur, quae ad exactam per tubum observationem coelestium corporum aliquomodo spectant. In praedicta Detectione vellem legas paginam 39, ubi de novo sidere in cingulo Andromedae loquitur Auctor, quod Tibi fortè occasionem Tuis Tubis aliquid accuratius eo observandi suppeditare poterit. Cartesij opera brevi de novo praelo subjecturus Ludovicus Elsevirius, à me efflagitavit ut ei illa omnia subministrare vellem, quaecunque lucis aliquid illis allatura judicarem, aut novis accessionibus ea locupletare possent. Quocirca si quid à Domino de Beaune ex Gallia circa illam rem tecum reportaveris, qui tractatum, qui Dioristice inseribitur, composuit, quem eo aegroto