Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan HuygensNo 282.
| |
[p. 405] | |
Sed absoluto opusculo pleraque reperi, adeo ut si opus fuerit omnia nunc latinc reddere me posse arbitror. Prius tamen haec uti sunt tibi exhibenda credidi ut videas nunquid eo ordine quo hic digesta sunt totidemque verbis, an alia ratione, concinnata operi tuo accedere velis; et an omnia satis dilucidè sint explicata. Difficultas materiae vel ex eo intelligi queat, quod Paschalius acerrimi ingenij juvenis nihil sibi aequè obscurum occurrisse aut majori labore constitisse asseveret. nam et ipse omnia haec aut pleraque certè investigavit, uti et Fermatius; sed quibus principijs usi fucrint nemini adhuc puto compertum. Heri à Domino Milonio literas2) accepi quem oraveram ut mitteret mihi siquam regulam haberet ad inveniendos numeros amicabiles. Itaque hanc misit inventam3) àb insigni arithmetico Domino de Frenicle4). Mitte mihi si placet regulam Cartesij quam Milonio promisi. Et Vale.
20 Apr. 1656. |
|