Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan HuygensNo 286.
| |
[p. 410] | |
et alios2), quos in lucem nuper emisit, postquam illos jam proditos ab amico audiveram, statim atque eos apud Elsevirium prostare vidi, mihi comparavi. Et diu est, quòd de ipso litterarum quidquam acceperim. Eclipseos Solaris3) observationem longo post tempore, postquam ejus literae, ea de re mentionem facientes, ad manus meas pervenerunt, per nobilem quendam Legati Principis Transylvaniae accepi. Dominus de Carcavy vix aliter quàm de nomine mihi notus est, licet eum ante apud Dominum Mylonium Parisijs viderim4) atque eum humanum admodum ac officiosum deprehenderim. Ipse tunc sub Domino de Roberval in Mathematicis operam navabat, ac se studijs hisce omnino devovisse fatebatur, quippe quae eum quàm maximè delectabant. Hic cum Domino Fermatio conjunctissimus sit, obtulit mihi similiter cum ipso literarum commercium procurare, quod ipsum, quommodo à me neglectum sit, vix dicere possum, nisi quod proprijs fortè speculationibus interim indulgens nimis in ipsius inventis inquirendis non satis fuerim curiosus. Caeterum quid à Domino de Carcavij editum aut inventum fuerit, vix scio aliud quid ab ipso me vidisse, praeter demonstrationem ejusin Pellij Theorema contra Longomontanum5), quae judicio meo, satis est ingeniosa. Paucis diebus praeteritis narratum mihi fuit studiosum reperiri, qui Cartesianae Philosophiae addictus ac in Geometria versatissimus regulas motus omnes à priori demonstrare novit, unaque simul ostendere in quantum ipsae cum experientia exactè quadrent, ita ut illarum veritatem vel ab ipsa experientia repetere valeat6). Quod utrum in lucem sit editurus, non intellixi. Audivi simul Dominum de Bij7), Professorem Amstelodamensem, asserere, se jam de veritate harum regularum ita esse certum, ut impraesentiarum de illarum veritate ambigere amplius non possit. Praeterea memini me et olim à Domino Lipstorpio accepisse, Dominum Jungium8) Hamburgi, virum in Mathema- | |
[p. 411] | |
ticis solertissimum ac ibidem Professorem Philosophiae celeberrimum scripta quaedam in Cartesium parasse, quorum, priusquam ea in lucem esset emissurus, à Clarissimo Viro Domino Tassio9), Matheseos illíc Professore acutissimo, admonitus fuit, ut diligenti ante examine ista denuo simul excuterent, ne quid praeter exspectationem eveniret. Quod ubi ab ipsis factum est, ac ea pluribus experimentis comprobare annixi sunt, ita res praeter eorum spem successit, ut è contra uterque ex illis, omnibus istis, in quibus ante aliter quàm Cartesius sentiebat, fidem ipsi omnino astruere cöactus fuerit. Adeò ut ipse Jungius non semel Domino Tassio istinc gratias egerit, ac se lusisse operam ea in re exinde cognoverit. Horum itaque omnium cum Te, Vir Amicissime, in eodem argumento contra etiam sentientem, praemonere aequum duxerim, ne in ijs, quae jam diu conceperis, digerendis aut describendis, perinde tempus impenderes; rogo ut à me similiter admonitus, admonitionem istam meam in bonam partem accipias. Praesertim cum famam, quam multis praeclarè à Te inventis ac doctè conscriptis apud eruditos jam es consequutus, facilè sic periclitari sineres, si in virum perspicacissimum et erga omnes optimè meritum, quemque Tibi, dum in vivis erat, bene semper voluisse, et Te mecum illi isto nomine plurimum debere norunt, temerè quid suscipias. Quandoquidem et alia satis multa sunt, quibus excolendis absque alterius gloriae imminutione, quibusque illa Tibi integra servetur, majorem in modum adaugere illam vales. Vale. Lugd. Bat. 3 Maij, 1656.10) |
|