No 317.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
25 juillet 1656.
La lettre et la minate se trouvent à Leiden, coll. Haygens.
Elle est la réponse an No. 313. Fr. van Schooten y répondit par le No. 320.
Sommaire:
De tractatu meo. Epistola Robervalli. de Ainscomio, Meibomio, Hevelio.
Clarissimo Viro Domino Fr. Schotenio Chr. Hugenius S.D.
Cum tot tantisquc occupationibus undiquaque te distineri scribas Vir Eximiè, nolim omnino te ludicris istis meis interpretandis amplius gravari. Itaque si videtur remitte illa mihi, ut si otium nactus fuero ipse hunc laborem suscipiam: sin minus, ut in aliud tempus ea refervem. neque enim multum reserre arbitror utrum nunc, an post annos aliquot, an nunquam in lucem edantur. Geometriam Cartesij quoniam recudi jam et partem facere curarum tuarum scribis, non omittendum putavi quin ea quae à Robervallio animadversa sunt, mihique per epistolam1) communicata tibi quoque impertiam. Namque etsi minimè aequus ille sit Cartesiano nomini, non tamen immerito hic eum reprehendisse videtur. Epistolam ipsius tibi sisto, in qua negari non potest quin rectè censuerit punctum C necessario reperiri in omnibus angulis DAG, DAE, EAR, RAG: item quod nunquam problema sit impossibile; utrumque enim accuratè examinavi. Simul et hoc quod advertit verum deprehendi, semper videlicet duos dari locos integros (quid autem ea appellatione intelligi velit ipse explicat) ad quos sit punctum C. Veluti, in casu quem hic oculis tuis subjicio, non tantum in circuli circumferentiam sed et in oppositas sectiones illud incidit. Datis nimirum (ut in Cartesio) positione rectis AG, ES, AR, GT, oportet ex puncto