No 346.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
19 octobre 1656.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio Fr. à Schooten S.D.
Libros, quos in auctione Tibi coëmi voluisti per Dominum Cranen1) fieri curavi. Pretium autem, quo eosdem comparavit Tibi schedula Bibliopolae hìc adjuncta indicare poterit. Caeterum si Hagam vos amandari ad Te desideras, rogo quàm primum significare id digneris, mittam enim illos ubi à Bibliopola repetierim, id quod mihi nondum quidem per ocium licuit. Interim Vale.
Raptim.
Lugd. Bat. 19 Oct. 1656.