No 782.
N. Heinsius à C. Dati.
1 octobre 1660.
La lettre a été publiée dans ‘Clarorum Belgarum Epistolae T. 1.’
Viro Clarissimo Carolo Dati Nicolavs Heinsivs S.P.D.
Ad omnes Tuas, Vir clarissime, quatuor, nisi fallor, fuerunt, iampridem respondi, ac Hugenii nostri epistolam1) Serenissimo Principi Leopoldo tradendam misi. Nunc cum pluribus Tecum agere velim, interventus amicorum, & tabellarii discessus me circumveniunt. Itaque differre scriptionem, quam Tibi copiosissimam parabam, cogor. Hugenius responsionem suam una cum adversarii libello typis commisit2). Suae responsionis3) exemplar ad Serenissimum Principem hic mittit4); de adversarii libello nihil necesse fuit, nisi Te superfluis expensis onerare vellet. Ipse in procintu stat, Gallias aditurus cum Oratoribus nostris, hibernaturus Lutetiae. Cum Marucellio5) ut familiaritatem contraheret, auctor illi fui, idque se facturum spopondit. Sex iam sunt hebdomades, quod ad Te scripsi, & postea scriptionem iteravi: nunc tertium scribo. Hoc volebam nescius ne esses. Vale, meum ac Musarum decus.
Dabam praecipiti manu. Hagae Comitis mdclx. primo die Octobris.