Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens[p. 163] | |
No 1028.
| |
[p. 164] | |
ut video, ei praebent objectiones aliquot à Domino de Wit Pensionario nostro in chartam conjectae, nec prosecto video quomodo se expediturus sit. Ante paucos dies Amstelodamum proficiscenti dedi in mandatis ut apud Elsevirium inquireret de Apollonij Conicis5) quorum exemplaria a Serenissimo Principe Leopoldo nobis donata scribis, an autem salva pervenerint necdum scio. Magno equidem videndi ejus operis desiderio teneor at majore etiamnum ut in lucem prodeat volumen observationum naturalium6) quod ab eodem Serenissimo Principe promitti è tuis primum literis7) didici. De Amplissimi Beuningij reditu ipse scio te certiorem reddidit. mihi semel tantum adhuc cum illo colloqui contigit, ac paulo post Amstelodamum discessit. Dignum admiratione ac laude in hoc viro quod maximis in republica obitis muneribus negotijsque nihilo inflatior inde revertitur, sed ut ante comis, facilis hilarisque ac plane idem semper apparet. Quemnam exitum habiturum sit negotium parenti meo commissum adhuc non liquet, nisi quod deteriora fere auguramur postquam contendere Rex caepit ut Praefectum Arausionensem qui Romanae sidei addictus sit Princeps constituat; quandiu enim hoc sui esse arbitrij volet, perinde est ac si restiouere ablatam possessionem abnuat8). De sorore carissima recentem luctum9) intempestiva interpellatione renovare metuo quem profecto gravissimum contigisse satis existimare potui quod et unica et absens interijt. Faxit Deus ut quam diutissimè illi superstes vivas, salvusque nobis aliquando ab exilio isto revertare. Vale. Ad Wallium10) literas tuas deferri curavi, caeterum neque illum nec Clarissimum Friquetium11) jam diu non vidi. Zelemius frater12) te salvere jubet plurimum.
Dabam 26 Junii 1662. |
|