No 1248.
M. Campani à Christiaan Huygens.
1 août 1664.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Clarissimo Viro Christiano Hugenio Domino suo Colendissimo Mattheus Campanus S.P.D.
Magna tui nominis fama, Vir doctissime, has ut ad te literas scribam in causa est. Illa scilicet admirandi Saturnij Systematis prima tua, et nunquam satis laudata inventio, quae à doctissimis plerisque, ingenuisque Viris, ut primùm uisa, recepta est, licet à non nullis1) fuerit incogitanter reiecta, monet animum meum ad te his meis literis certiorandum de ejusdem systematis tui ueritate, patefacta ope uitrorum noua quadam arte elaboratorum, prout in adiuncto fratris mei germani2) libello3) luculenter perspicies, quem meae in te observatiae et beneuolentiae argumentum tibi esse uelim. Incolumen igitur te seruet, benèque fortunet Deus. Romae Kalen. Augusti 1664.
Tibi quoque mecum Admodum Reuerendus Pater Daniel Bartholus4) Socie-