Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens[p. 193] | |
No 1304.
| |
[p. 194] | |
etiam mediceas umbras faciem Jouis perambulantes non semel à Clarissimo Domino Cassino fuisse adnotatas, prout is prope diem in lucem edet cum nonnullis alijs obseruationibus suis accuratissimis5). Aliam ad te mitto schedam6) nouae Obseruationis Saturni, et Jouis: In altera7) enim, quam accepisti à Clarissimo Slusio8) aliqui celatoris errores irrepserant, quos Author propria manu emendare curauit ad formam phasium à se tempore obseruationis delineatarum. Inde tamen eam tantummodo partium obiecti proportionem eruas uelim, quam nos cum Viris amicis et doctis sola oculari aestimatione deprehendere ualuimus. Tuam Dioptricen non parum Viris ingeniosis profuturam uehementer expectamus. Clarissimi Pater Daniel Bartholus, et Dominus Cassinus salutem tibi reddunt quam plurimam, et meus quoque germanus frater. Vale literariae Reipublicae bono: Et me ama, ut ipse te diligo atque ueneror. Scribebam Romae, à qua per duos circiter menses absens eram, quando huc tuae literae iam peruenerant. IV Nonas Xbris 1664.
Breuiori ac securiori uia ad me literas mittere poteris, si inter alias ex Germania Societatis Jesu literas, eas inscriptas dabis Reuerendissimo Patri Danielo Bartholo Societatis Jesu hic Romae in Domo professa degenti. | |
[p. *6] | |
|
|
