Oeuvres complètes. Tome XV. Observations astronomiques
(1925)–Christiaan Huygens[p. 55] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 56] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 2.]
Vitrum oculo proximum quatenus apertum est1). diameter AB [Fig. 2] 268 partium qualium uncia pedis Rhenolandici 2002). Hoc coeli partem exhibet cujus diameter ad diametrum lunae erat 23 dec. 1657. hor 10 vesp. hoc est tribus diebus post plenilun. ut 17 ad 303), ita enim AB ad BC [Fig. 3], ergo BC partium 473 quarum AB 268. Sed 27 Dec. non multò ante quadraturam hora 7 matut. erat diameter lunae BD circiter partium 494.
[Fig. 3.]
Quum itaque incerta sit lunae diameter alio modo inquirenda est portio coeli AB, quam uno obtutu telescopium exhibet4). Colligebam ex Ricciolo5), 23 dec. diametrum lunae BC esse 30′. Ergo AB 17′. Ad quam collata latitudine pergamenae quae Jovis diametrum tegebat6), inveniebam hanc esse 59″ vel 60″ secundorum scrup.7) Erat Jupiter in tabula lignea8) ad num. 140⅓9).
27. Dec. latitudo pergamenae10), saturnum cum ansis tegentis, erat partium 14 qualium AB 268. unde diameter annuli saturnij 53″ circiter. | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 57] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 58] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 6.]
1 Mart. 10 vesp.1)
[Fig. 7.]
11 Mart. 10 vesp. comes difficile conspectus.
[Fig. 8.]
16 Martij 10 vesp.
[Fig. 9.]
23 Mart. 10 vesp.
[Fig. 10.]
3 Apr. 10½ vesp.
[Fig. 11.]
10 Nov. manè. 1658 post ortum heliacum.
[Fig. 12.]
16 Jan. 5½ matut. 1659.
[Fig. 13.]
12 Febr. 6 mat.
[Fig. 14.]
locus 1 pro apogeo2) est secundum tabulas supputanti. quamquam revera sit perigeion2).
maer noch wat verder5).
wat verder6).
videbatur ellipsis annuli paulo latior quam ex systemate esse debebat. visus errorem ut opinor9). | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 59] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 15.]
sond.10) 29 Dec. 1658. hor. 5. pomerid.11) Diameter ab erat 1/20 aperturae telescopij. comprehendit autem apertura 17 min.12) ergo diam. veneris ab fuit 51″. Erat autem distantia veneris à tellure ad minimam distantiam perigaeam ut 26 ad 16. Ergo hinc erit maxima apparens diameter veneris, fere 1′ 23″. quam Ricciolus dicit 4′,8″, hoc est triplo majorem13). Vitro oculari leviter fumo infecto radios auferebam, eratque periferia accurate undique terminata. quantam partem aperturae caperet ab diameter metiebar lamella aenea14), idque aliquoties. Venus futura soli conjuncta 1 Febr. h. 4 ex Ephem. unde locus ejus supputatus in tabula lignea15).
lunae phasis ejusdem formae erat hac vespera ac veneris. animadvertebam in | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 60] | |||||||||||||||||||||||||||||||
macula, quam mare Caspium vocat Hevelius1), quinque valles exiguas rotundas, et circa latera alias inaequalitates.
[Fig. 16.]
Interior circulus AA lenti oculari quatenus patet, sive aperturae tubi, aequalis est2). Exterior BB aequalis crassitudini tubi per quem lamella inseritur ad diametros planetarum dimetiendas. Circulus AA capit coeli partem latitudine 17′. ita ope lunae dimensus reperi3). at ex tempore quo Saturnus praeterlabitur ad horologium nostrum numerato erant ictus 88 vel 89 qualium 4600 in hora4). unde fit capacitas aperturae 17′¼5).
[Fig. 17.]
8 Jan. 16596) diameter veneris observata 1/19 aperturae AA7). stella quaedam apparebat 10 diametris à venere remota. | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 61] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 18.]
Jupiter eadem vespera observatus cum zonis quales hic pinguntur. diameter aequalis diametro veneris erat nempe 1/19 aperturae AA, licet simplici aestimatione oculi, multo major alijs venus apparuisse diceretur. Ergo hic diameter jovis fuit 54″, 30‴. Erat autem distantia à tellure, ad minimam ab eadem distantiam, ut 926 ad 837. Ergo maxima jovis apparens diameter sit 60″. 18‴. sive 1′, 0″, 18‴. quae Ricciolo 1′, 8″, 46‴8). Zonae inferius paulo reponi debent sicut erant in observatione 23 Dec. 16579). sed figurae sunt inversae.
[Fig. 19.]10)
dond.11) 9 Jan. 1659. h. 6½ [mat.] Saturnus observatus, haud alia forma quam quae e systemate meo expectabatur. Comes non apparuit credo quod lunae lumen impediebat et nubeculae quibus totum coelum tenebatur, unde etiam exiguo tantum tempore saturnus conspici potuit. | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 62] | |||||||||||||||||||||||||||||||
eodem1), Jovis diameter observata 1/19 aperturae quae est 17′, 15″. Ergo 54″, 30‴. Erat autem distantia ♃ à tellure ad minimam distantiam ut 914 ad 837. Ergo fit maxima jovis diam. apparens 59″½, quae Ricciolo est 68″2).
12 Febr. Saturni diameter observata 1/21 aperturae, ergo 49″6/21 sive 49′.17‴. Erat autem distantia ♄ a tellure ad minimam distantiam ut 197 ad 169. Ergo maxima apparens diam. ♄ erit 57′.27″. quae Ricciolo 72′3).
[Fig. 20.]
nocte sequente 24m Febr.4) h. 12½. Saturni diam. observata 1/19 aperturae5). sed lens magna humore oppleta erat. comes à saturni cuspide aberat paulo amplius quam 1/10 apert.6).
ding.7) 25 Febr. Jovis diameter observata 1/17 aperturae, coelo claro et quieto, sed lente humida aliquantum. Ergo fere 61″. Unde in minima distantia erit 66″. Fascia una nigricans cernebatur, lucidis reliquo disco similibus effectis.
[Fig. 21.]
noctu post 25 febr. Saturni diameter observata 1/18 aperturae8) aere sereno et quieto. comes hoc situ [Fig. 21].
[Fig. 22.]
8 Mart. 1659. Veneris diameter observata 1/16¾ aperturae 17′¼. hoc est 61″.30‴. Erat autem distantia ♀ ad minimam à terris [sic] distantiam ut 316 ad 4309). Hinc fit diam. maxima ♀ 83′.41‴10) | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 63] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 23.]
vr.11) 14 Mart. 1659 h. 12. Comes supra saturnum uti nunquam hactenus observatus.
[Fig. 24.]
16 Mart. h. 11.
[Fig. 25.]
21 Mart. h. 11.
[Fig. 26.]
22 Mart. h. 10¾.
[Fig. 27.]
1 Jun. 1659. hor. 1012).
6 Maj. 1659. Eclipsis lunae observata in medio circiter 8 dig. initium non potuit cerni, lunâ nondum ortâ. finis h. 9.38#x2032;13).
28 Oct. 1659. hora 12 noctis Mars in linea recta observatus, inter cornua tauri. divisa linea in 5 partes aequales, 2 erant versus cornu austr.14) Optimè convenit cum Eichstadij Ephem.15). | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 64] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 28.]
28 Nov. vesp. Observatio 1.1) Mars observatus [Fig. 28] cum hujusmodi maculis quas et D. Ghisoni2) eadem figura cernebat ut et alter d. Fayart3). qui comes ei aderat.
[Fig. 29.]
hora 9½. eadem vespera. 2m. [Fig. 29].
30 Nov. 7 vesp. 3. Martis maculae eodem situ videbantur ac 28 Nov. h. 7.
30 Nov. h. 8 vesp. 4. jam parumper sinistram versus recississe videbantur, sed non tantum quantum observatione 2. diameter martis per tubum paulo minor erat diametro lunae oculo altero extra tubum conspecta, sed accurate conferri non potuit, quia luna nimium distabat. | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 65] | |||||||||||||||||||||||||||||||
[Fig. 30.]
1 Dec. h. 6½ vesp. 5.
[Fig. 31.]
1 Dec. h. 8 vesp.
videtur rursus idem situs esse macularum qui 28o. et 30o. Nov. deberet igitur Martis conversio fieri spatio circiter diurno sive 24 horarum nostrarum quem admodum et telluris4). Non dubito quin ubi proximus terrae futurus est ♂, satis clare animadverti possit, quia diameter tunc duplo fere major quam nunc apparebit, erit autem circa an. 1671 et 16725). | |||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 66] | |||||||||||||||||||||||||||||||
25 dec. h. 6. v.1). diameter Martis per telescopium spectati apparebat 25′40″, nova methodo2) ope bacilli telescopio alligati, ad quod [sic] altero oculo inermi simul respicio, facioque admovendo ac removendo bacillum ut diameter martis per telescopium spectata tegat crassitudinem bacilli oculo vacuo spectatam. Porro, ex lentibus cognosco augmentum telescopij esse ut 87 ad 1 (quod per lunae maculas quoque inquiri posset): Hinc itaque efficitur ♂ diam. app. hoc tempore 17″.40‴. Erat autem distantia ♂ ad minimam suam à terris [sic] distantiam ut 78 ad 45. Ergo cum proximus erit ♂ telluri apparebit diam. 30″.30‴ quod optime convenit cum assignata ei magnitudine in Systemate Saturni3). Rationem distantiae ad minimam distantiam petij ex tabula lignea4) ubi locus ♂ certo invenitur numerando à loco 1 dec. qua die soli oppositus erat ut docent Ephem. Eichstadij5). Hac methodo utendum cum luna coelum illustrabit, quia tum bacillus optimè discernitur aeri clariori oppositus, aliter non, nisi fortè adhibita lucerna quae bacillum illuminet. Hac vice maculas distinguere nequij ob nubes nebulasque continuas. |
| ||||||||||||||||||||||||||||||






























