Oeuvres complètes. Tome XV. Observations astronomiques
(1925)–Christiaan Huygens[p. 105] | |
IX13).
| |
[p. 106] | |
[Fig. 102.]
Ex praedictione mea, quae est in libro de Systemate Saturni1), debebunt brachia mense Julio vel Augusto prorsus attenuari et evanescere. Et ita omnino futurum arbitror ut brevi intereant. Sed mirum quod jam mense Julio, die nempe 18, nulla prorsus apparuerint, cum paulo evidentiora tunc fore crediderim. ejusque rei ratio quaerenda2). Comes hac ultima et praecedenti3) observatione in maxima videbatur distantia ad sinistram in telescopio.
17 Aug. Ratio cur mense Junio et Julio non apparuerint brachia haec est, quod nimis parum supra planum annuli visus noster extollebatur, nam alioqui sol supra idem planum satis magnam elevationem habebat. Quam et nunc habet etsi paullo minorem, verum oculus noster majori angulo supra ipsum nunc elatus est, unde exigua brachia jam apparere incipiunt. Quum tamen Saturnus versus lineam aequinoctij sui appropinquet, post 3 quatuorve menses disparebunt illa rursus, rotundusque Saturnus circa finem anni hujus cernetur. Existimaveram non apparitura hoc tempore brachia, quod jam nimis prope ad lineam aequinoctij sui Saturnus accessurus esset, eoque radij solis in annulum nimis obliqui futuri, quoniam simili positu Galileus olim rotundum hunc planetam observaverat4). sed hoc | |
[p. 107] | |
inde puto accidisse quod brevibus perspicillis utebatur, quibus exilia, ut nunc sunt, brachia conspicere nequijt. anni hujus observationes ut et proxime sequentis, docebunt quo loco reponenda sit aequinoctiorum Saturni linea, et quam prope accedere ad eam debeat ut brachia evanescant. Videntur enim limites hi arctiores sumendi quam sunt a nobis constituti5), utique cum telescopijs tam longis tamque potentibus utamur. | |
3 Sept. 1671. h. 9.Brachia Saturni aliquanto clariora quam praecedentibus observationibus6).
[Fig, 104.]
Comes in telescopio ad sinistram partem situs. in maxima fere distantià. | |
[p. 108] | |
die Merc. 4 Nov. 1671. h. 101).Duodecim circiter diebus Saturnum non observaveram, brachijs tunc obscuris quidem sed tamen manifeste visibilibus2), at hac vespera aegrè ipsorum veluti umbra quaedam animadvertebatur, quae, nisi attentum observatorem, omnino effugisset. adeo ut post alterum tertiumve diem nullum amplius vestigium relictum
[Fig. 106.]
iri existimem. Comes ad sinistram partem situs erat in maxima ferè distantia3). Frater Const. Hagae Comitis Saturnum observaverat 30 Oct.4) proxime praeterita, qua die haec ad me scripsit. Je viens d'observer Saturne tout a cette heure, ayant fait racommoder ma lunette et mon Tripes. Je le trouve, comme vous m'avez dit, ayant de si petits restes de ses anses qu'on a de la peine a les discerner. | |
d. Ven. 6 Nov. 1671. h. 7½5).Saturnus circa meridianum circulum observatus, eoque altior quam observatione
[Fig. 107.]6)
praecedenti. Brachia paulo facilius discernebantur, sed ita obscura tamen ut nisi diligenter quaerenti nequaquam apparitura fuerint. Aer quoque serenior quam biduo ante. Videbam ni fallor lineam tenuissimam obscuriorem reliquo
Haec fascia nigricans mense Junio et Julio non apparebat quamvis rotundus | |
[p. 109] | |
tunc esset Saturnus, quia sol satis altè supra planum annuli elevatus erat, rotundusque saturnus apparebat propter exiguam elevationem oculi nostri supra idem annuli planum. His omnibus hypothesis nostra planissime confirmatur.
D. Cassinus adhuc 13 dec. hujus anni 1671 brachiorum vestigium tenuissimum se observasse ait7). a quo tempore rotundus apparuit Saturnus reliqua tota hac fulsione. Observationes extant in Historia Philosophica Anglicana8) et in Cassini commentarijs9) in meis nullas invenio. |
|






