Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens[p. 167] | |
Appendice II
| |
[p. 168] | |
5. Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum, Sillum, caeterosque figebat maledictis, sed Socratem, ipsum parentem Philosophiae, latino verbo utens, Scurram Atticum fuisse dicebat. Cic. de nat. deor. lib. 16). 6. Sed quod caput est, cur isto modo jam oracula Delphis non eduntur, non modo nostra aetate, sed jamdiu, jam7) ut nihil possit esse contemptius? Cic. de divinat. l. 28). 7. Sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quantâ futuri spe tam magna tacuisset. Tac.9). 8. Quae vitia qui fugerit ut neque verbum ita trajiciat ut id de industria factum intelligatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens, concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur numerorum genere, is omnia fere vitia vitaverit. Cic. in Oratore10). 9. Patris dictum sapiens temeritas filij comprobavit. Hoc dichoreo tantus clamor concionis excitatus est, ut admirabile esset. ibid.11). 10. Luce noctem, nocte lucem exspectatis. ad Heren. l. 412). 11. Quid enim est tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subjecta sententia neque scientia. Cic.13). 12. In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum, quomodo verum inveniatur, sed tantum est quomodo judicetur. Cic. de orator. lib. 2. de logica loquens14). 13. Quod tamen est mendaciunculis aspergendum. de Orat. lib. 215). 14. Risum quaesivit, qui est meo judicio vel tenuissimus ingenij fructus. ibid.16). 15. Quare istos (Epicureos) sine ulla contumelia dimittamus: sunt enim et boni viri, et quoniam ita sibi videntur, beati: tantumque eos admoneamus, ut illud, etiamsi est verissimum, tacitum tamen tanquam mijsterium teneant, quod negant, versari in republica esse sapientis. Nam si hoc nobis, atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse id quod maxime cupiunt, otiosi. De Oratore l. 317). | |
[p. 169] | |
16. Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit, inter doctum et rudem, quam non multum differat in judicando; Ars enim quum à natura profecta sit, nisi naturam18) moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur. ibid.19). 17. Eleus Hippias, Olympiae cunctâ penè audiente Graecia gloriatus est nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; quin et annulum quem haberet, pallium quo amictus, soccos quibus indutus esset, se sua manu confecisse. ibid.20). 18. Hic autem non tam concinnus helluo neque tam musicus. Cic. in Pison.21). 19. Sed ita quidam agebant, ut etiamsi aliter sentiret, verborum tamen ipsorum pondus sustinere non posset22). 20. Tantoque attentius boni nominis quam generis perpetuitatem spectaverunt, ut suis liberis statuerent, aut ingenuos labores impuberibus morte praecidendos, aut perpetuam sapientiae et fortitudinis gloriam obtinendam. L. Val. in praef.23). 21. Ego, si quis hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates, omnemque vitae suae cursum in labore corporis, atque in animi contentione confecerit; quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent; nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et honore et cum dignitate conjunctum; hunc meâ sententiâ divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Cic. pro Coel.24). Ce qui suit fait l'effet d'avoir été ajouté plus tard, surtout les derniers numéros et peut-être toutes les sentences grecques. 22. Mathematicas aut omnino non discimus, aut prius desistimus quam intelligamus cur discendae sint. Voluptas autem aut utilitas talium disciplinarum in post-principiis | |
[p. 170] | |
existit, cum perfectae absolutaeque sint: in principijs vero ipsis ineptae et insuaves videntur. Gell. cap. 18. lib. 16. ex Varrone25). 23. Egregiè Cassius dicenti adolescentulo, (in oratione) quid me torvo vultu intueris, Severe? Non mehercules, inquit, faciebam, sed sic scripsisti; ecce; et quam potuit truculentissimè eum aspexit. Quintil. Orat. lib. 6. cap. 226). 24. Vide jocos egregios aliquot, cap. 4. eod. lib.27). 25. Neque gravis mors accidere viro forti potest, neque immatura consulari, neque misera sapienti. Cic.28). 26. Nec stirps prima fui, genito sum fratre creatus Qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Ovid.29). 27. Ἡ δὲ παιδεία, πλαταγὴ τοις μέιζουσι τῶν νέων. Aristot. de Republ. 8. cap. 630). 28. Τὸ δὲ ζ 29. Πολυμαϑία γάρ, ϕασι, νόον οὐ διδάσϰει. Jul.32). 30. Μαϰάριος ὅστις οὐσίαν ϰαὶ νοῦν ἔχει. Menand.33). 31. Οἷον Ἱπποϰράτ | |
[p. 171] | |
εὐ 32. Alexander Macedonum rex discere geometriam infoelix coeperat, sciturus quam pusilla terra esset ex qua minimum occupaverat. Erant illa quae tradebantur subtilia et diligenti intentione discenda: non quae percipere vaesanus homo posset, et trans oceanum cogitationes suas mittens. Facilia, inquit, me doce. Cui praeceptor, Ista inquit omnibus eadem sunt, aeque difficilia. Seneca35). 33. Latrunculis ludimus, in supervacuis subtilitas teritur. Seneca36). Potest dici in eos qui difficilia problemata sectantur sine delectu. 34. Novit paucos secura quies37). 35. Utrumque devitandum est ne vel similis malis fias quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt37). |
|
τεῖν πανταχοῦ τὸ χρ
σιμον, ἥϰιστα ἁρμόττειτοῖς μεγαλοψύχοις ϰαὶ τοῖς ἐλευϑέροις. ibid. cap. 3